- TIPHYS
- TIPHYSprimae navis, quae Argo dicta est, gubernator, et Atgonautarum in Colchica expeditione soctus; Hagnii fil. iuxta Apollodor. l. 1. et Val. Flac. Argon. l. 1. At Hyginus Fab. 14. 18. Boeotum illum facit, Phorbantisque et Hymanes filium. Morbô praeterea absumptum esse refert, in Maryandinis in Propontide apud Lycum regem. Vide Pausan. in Boeot. Steph. de urb. Apollon. et eius Schol. Val. Flaccum (qui illi Eriginum successisse vult) Apollodorum et Hyginum. Orpheus:Τίφυντ᾿ Α῾γνιάδην δολικῆς ἰθύντορα κηὸς.Virg. Ecl. 4. v. 34.Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat ArgoDilectos heroas. ——Ubi Servius Tiphya poni ait pro quocumque navis gubernatore. Proprie accepit Ovid. l. 1. Art. v. 6.Tiphys in Aemoniâ puppe magister erat.Itemque Seneca in Medea, Actu 2. v. 319.Ausus Tiphys pandere vastoCarbasa ponto, legesque novasScribere ventis.Idem ibid. Actu 3. v. 617.Tiphys imprimis domitor profundi.Sic et Claudian. l. 1. de bello Getico, v. 1. s.Intacti cum claustra freti coeuntibus aequorArmatum scopulis audax irrumperet Argo,Omnibus attonitis solus post numina TiphysIncolumem tenui damno servâsse carinamPertur, et ancipitem montis vitâsse ruinam.Sed proverbialiter idem Ovid. ibid. v. 8.—— Tiphys dicar amoris ego.Atque idem Seneca ibid. his versibus vaticiniô plenis, Actu 2. extr.Venient annis saecula seris,Quibus Oceanus vincula rerumLaxat, et ingens pateat tellus,Tiphysque novos detegat orbes,Nec sit terris ultima Thyle.Et in loco Virgilius superius adducto. Neque hoc solum, sed a Tiphy dicti Tiphaeenses populi Boeotorum, qui essent scientissimi rei maritimae, quod est apud Pausan. in Boeot. Quin ab eodem gubernatore navigium sic dictum est, nam Sidon. Apoll. l. 1. Ep. ita scribit:Tiphyn cursoriam, sic navigio nomen est, ascende.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.